Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent expositas semper eius modi rumoribus et patentes, varia animo tum miscente consilia, tandem id ut optimum factu elegit: et Vrsicinum primum ad se venire summo cum honore mandavit ea specie ut pro rerum tunc urgentium captu disponeretur concordi consilio, quibus virium incrementis Parthicarum gentium a arma minantium impetus frangerentur.
Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi ad colligendos rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur relaturi quae audirent.
- hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis adsistendo
- pervadendoque divites domus egentium habitu quicquid noscere
- poterant vel audire latenter intromissi per posticas in regiam nuntiabant,
- id observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam et cognita duplicarent in peius,
- audes vero supprimerent Caesaris, quas invitis conpluribus formido malorum inpendentium exprimebat.